Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nec hoc tamen eo pertinet ut hominem deo praeferam, sed ut ostendam neque hominem perfecta doctrina esse posse, nisi sit idem deus, ut auctoritate caelesti necessitatem parendi hominibus inponat, neque deum, nisi mortali corpore induatur, ut praecepta sua factis adinplendo ceteros parendi necessitate constringat.

liquido igitur apparet eum qui uitae dux et iustitiae sit magister corporalem esse oportere nec aliter fieri posse ut sit illius plena et perfecta doctrina habeatque radicem ac fundamentum stabilisque aput homines ac fixa permaneat, ipsum autem subire carnis et corporis inbecillitatem uirtutemque in se recipere cuius doctor est, ut eam simul et uerbis doceat et factis; item, subiectum esse morti et passionibus cunctis, quoniam et in passione toleranda et in morte subeunda uirtutis officia uersantur. quae omnia ut dixi consummatus doctor perferre debet, ut doceat posse perferri.