Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

potest.\' doctor itaque uirtutis etiam hanc excusationem debuit hominibus auferrre, ne quis quod peccat necessitati potius adscribat quam culpae suae.

ergo ut perfectus esse possit, nihil ei debet opponi ab eo qui docendus est, ut si forte dixerit \'inpossibilia praecipis\', respondeat \'ecce ipse facio.\' (at ego carne indutus sum, cuius est peccare proprium.\' \'et ego eandem car-

nem gero et tamen peccatum in me non dominatur.\' mihi opes contemnere difficile est, quia uiui aliter non potest in hoc corpore: \'ecce et mihi corpus est et tamen pugno contra omnem cupiditatem.\' \'non possum pro iustitia nec dolorem ferre nec mortem, quia fragilis sum.\' \'ecce et in me dolor ac mors habet potestatem et (tamen) ea ipsa quae times uinco, ut uictorem te faciam doloris ac mortis. prior uado per ea quae sustineri non posse praetendis: si praecipientem sequi non potes, sequere antecedentem.\' sublata omnis hoc modo excusatio est et fateri hominem necesse est sua culpa iniustum esse qui doctorem uirtutis et eundem ducem non sequatur. uides ergo quanto perfectior sit mortalis doctor, quia dux esse [*](EPITOME 13-21] c. 45, 4 quae docebat — contemnere. ) [*](B(G)RHSPV] 2 inmortali (n ex m m. 3) B, [ι̃]mortali S* 3 utuear H O 4 in te ualere Y 5 potest H e*go (r er.) H, ego g (i. e. ergo) sic S quia om. P 7 in doctor itaqu(e) desinit codicis G pag. 87 (23), sequitur pag. 88 (24), cuius in uerss. 1-7 pleraque legebantur 10 doctus P 11 possibilia V at] et H carne* (m er.) H 13 iu me peccatum H 14 quia] quo V 15 et om. B1 (s. I. B\') P est om. P inpugno V 16 iustitia* (m er.) H 17 fragilissimti S™, fragilissumll corr. m. 1 ? et om. B (s. I. B2) H 18 tamen addidi, cf. 13. 15 19 ut] et H1 uictorem te] uictoremiej H prior bis Pl, pr. del. P3 20 susteri P1, corr. PJ rnonl B2 possit V praetendis si] praetendisti Bl, corr. B1 praecipientis R* 21 potes B\', potis B\', potes restituit B3 sublato P hoc modo omnis HSP 23 et om. H 24 mortali V qui V )

375
mortali potest, quam inmortalis, quia patientiam docere non potest qui subiectus passionibus non est.

nec hoc tamen eo pertinet ut hominem deo praeferam, sed ut ostendam neque hominem perfecta doctrina esse posse, nisi sit idem deus, ut auctoritate caelesti necessitatem parendi hominibus inponat, neque deum, nisi mortali corpore induatur, ut praecepta sua factis adinplendo ceteros parendi necessitate constringat.

liquido igitur apparet eum qui uitae dux et iustitiae sit magister corporalem esse oportere nec aliter fieri posse ut sit illius plena et perfecta doctrina habeatque radicem ac fundamentum stabilisque aput homines ac fixa permaneat, ipsum autem subire carnis et corporis inbecillitatem uirtutemque in se recipere cuius doctor est, ut eam simul et uerbis doceat et factis; item, subiectum esse morti et passionibus cunctis, quoniam et in passione toleranda et in morte subeunda uirtutis officia uersantur. quae omnia ut dixi consummatus doctor perferre debet, ut doceat posse perferri.