Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

homines enim malunt exempla quam uerba, quia loqui facile est, praestare difficile: utinamque tam multi bene facerent quam multi locuntur bene! sed qui praecipiunt nec faciunt, abest ab iis fides: et si homines fuerint, contemnentur ut leues, si deus, opponetur ei excusatio fragilitatis humanae.

superest ut factis uerba firmentur: quod philosophi facere nequeunt. itaque cum ipsi praeceptores uincantur adfectibus quos uinci praedicant oportere, neminem possunt ad uirtutem quam falso praedicant erudire ob eamque causam putant neminem adhuc perfectum extitisse sapientem, id est in quo summae doctrinae ac scientiae summa uirtus et perfecta iustitia consenserit; quod quidem uerum fuit.