Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
unus quisque enim cum audit praecipientem, non uult inponi sibi necessitatem parendi, tamquam sibi ius libertatis adimatur.
respondet itaque doctori hoc modo: \'non possum facere quae iubes, quoniam sunt inpossibilia. uetas me irasci, uetas cupere, uetas libidine commoueri, uetas dolorem, uetas mortem timere, sed hoc adeo contra naturam est, ut his adfectibus animalia uniuersa subiecta sint: uel si adeo putas repugnari posse naturae, tu ipse qui praecipis fac, ut sciam fieri posse.