Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

negant fieri potuisse ut naturae inmortali quicquam decederet, negant denique deo dignum ut homo fieri uellet seque infirmitate carnis oneraret, ut passionibus, ut dolori, ut morti se ipse subiceret — quasi non facile illi esset ut citra corporis inbecillitatem se hominibus ostenderet eosque iustitiam doceret, siquidem id uolebat, maiore auctoritate ut professi dei —:

tunc enim cunctos fuisse praeceptis caelestibus parituros, si ad ea uirtus ac potestas dei praecipientis accederet.

\'cur igitur aiunt \'ad docendos homines non ut deus uenit? cur se tam humilem inbecillumque constituit, ut ab hominibus et contemni et poena adfici posset? cur uim ab inbecillis et mortalibus passus est? cur non manus hominum aut uirtute reppulit aut diuinitate uitauit? cur non maiestatem suam sub ipsa saltem morte patefecit, sed ut inualidus in iudicium ductus est, ut nocens damnatus, ut mortalis occisus?

\' refutabo haec diligenter nec quemquam patiar errare. illa enim magna et mirabili ratione sunt facta: quam quicumque perceperit, non tantum mirari desinet deum ab hominibus esse cruciatum, uerum etiam facile peruidebit ne deum quidem potuisse credi, si ea ipsa quae arguit facta non essent.