Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo domui Israhel et domui Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die, qua adprehendi manum eorum, ut educerem illos de terra Aegypti, quia ipsi non perseuerauerunt in testamento meo, et ego neclexi eos, dicit dominus.

idem alio loco similiter ait: dereliqui domum meam, dimisi hereditatem meam in manus inimicorum eius. facta est hereditas mea mihi sicut leo in silua, dedit ipsa super me uocem suam, idcirco odiui eam.

cum sit hereditas eius caeleste regnum, non utique ipsam hereditatem se dicit odisse, sed heredes, qui aduersus eum ingrati et inpii extiterunt.

facta est inquit [*](EPITOME 12-16] c. 43, 4. ) [*](AUCTORES 1 ss. nouum testamentum] Cyprian. pag. 46, 17. 6] Ier. 31 (38 LXX), 31 s.; cf. Cyprian. pag. 46,19; 134,17. 12] Ier. 12,7 s. ) [*](BRHSPV] 1 nominatur (~ m. 2) S ueteri f-re B1) B* 2 diuersa non] uniuersa unum B 3 est] *e S testatus V 4 morte. (m er.) B fecit edd. 5 sicuti H ieremias S propheta om. H 7 domum H istrahel B, israel S domum H iudae B 8 nouum non secundum testamentum om. V 9 quo H 10 ut] et P1, corr. PJ *educerem (a er.) B qui H 11 in BRHSP codd. Cypriani p. 135,1 (haec pars uersus om. p. 46,23), hoc V; testamento meo Vcodd. Cyprianip. 135,1, testamento (testamentu S) cett.; ev τη̣̃ διαθήϰη μου LXX et om. B ego om. H neglexit (g ex c R2) RHSPV 12 dixit R ad loco Ierem. cf. Roenschium pag. 575 idem B, item cett. 13 meam1 Ps ritf H1 manus RHSP Epit., manu BV, sed cum Vulg.; εἰς χει̃ρας LXX 15 supra P, sed cf. Epit., ut omnino ad proximas uarias lectiones suam] meam ut uid. V1, ita ras. corr. V1 16 idcirco Epit., ideo C, quod quin ex Vuigata potius inlatum sit quam a Lact. ex alia antiqua interpretatione scriptum, quamquam alii huius loci testes, qui quidem ad hanc quaestionem expediendam aliquid ualeant, non extant (cf. Sabaterium II 667), uix dubium uidetur odi P 17 ipsa (- m. 2) S heredas** (rθ m.2) S 18 reuml S1 )

366
hereditas mea mihi sicut leo, id est praeda et deuoratio factus sum heredibus meis, qui me immolauerunt sicut pecus. dedit super me uocem suam, id est sententias aduersus me mortis crucisque dixerunt.

nam quod superius ait consummaturum se domui Iuda testamentum nouum, ostendit uetus illut testamentum quod per Moysen datum est non fuisse perfectum, id autem quod per Christum dari haberet consummatum fore.

domum autem Iuda et Israhel non utique Iudaeos significat, quos abdicauit, sed nos, qui ab eo conuocati ex gentibus in illorum locum adoptione successimus et appellamur filii Iudaeorum: quod declarat Sibylla, cum dicit:

  1. Ἰουδαίων μακάρων θεῖον γένος οὐρανιώνων
  2. .

quod autem futurum esset id genus, Esaias docet, apud quem pater summus ad filium loquitur dicens: ego dominus deus uocaui te in iustitiam, et tenebo manum tuam et confirmabo te, et dedi te in testamentum generis mei, in [*](EPITOME 8-11] c. 43, 3. 13-367, 3] c. 43, 7. ) [*](AUGTOBES 7 dari haberet] Cyprian. pag.46, 17: quod-testamentum nouum dari haberet. 12] V 249. 14] Is. 42, 6 s.; cf. Cyprian. pag. 72, 3. ) [*](EXPILATOBES 12] Sedulius (cf. Montefalconium, palaeograph. graec. pag. 246). ) [*](B(G)RHBPV] 1 mihi hereditas mea HS 2 post meis 7 fere litt. eras.H 3 sententiam H, sententia (~ m. 3) P 4 mortis om. H crucisq;*** S 5 se domui — nouum om. H a [Se dom]ui incipit codicis G pag. 86 (157) ter scripta, cuius in uerss. 1. 2 perpauca legi poterant 6 uetus bis, sed pr. eras. V 7 perpetuum H 8 domum BHSV, domus BP edd., sed significauit scil. deus; cf. ad pag. 358, 4 panem iudae H, iudam P et om. H istrahel B, isrf PV 9 abdicauit (b m. 1, ui m. 3) B congregati H 10 adoptionemque P 11 quod] quae H sibylla declarat V Sibylla cum dicit et uersum graecum om. H 12 IOVAQN P MAKA- PIQN B, MAKAPION SPV fI s. I. V1) ΘЄΙΩΝ B, om. S ϒένος] μένος codd. Sibyll. ΟΥΡΑΝΙΟΝΤЄ B, OVPANIQN BS, OVPANIQNQM V TQNlàAIO- ΜΑΚΑΡΙΩΝΘΕΙΩΝΓЄΝΟC OIPANIONQN Sedulius interpretatio lat. eadem in S et P, similis ap. Sedulium ad loc. Sibyll. cf. Struuium, opusc. 183 13 esset] fuissef H1 doceA H1 eseias BR apud] per in ras. ex 2 litt. B 15 in] ad P, sed cf. Epit. iustitiam BBHSP Epit., iv διϰαιοouvrj LXX, iustil/itia (1 uel 2 litt. er.) H, iustitia codd. Cypriani, sed fort. ex Vulg. i nonwuUa tamen hoc loco ap. Cyprianum diuersa interpretatione exhibentur 16 et om. Epit. contra codd. Cypriani LXX Vulg. )

367
lucem gentium, aperire oculos caecorum, producere ex uinculis alligatos et de domo carceris sedentes in tenebris.

cum igitur nos antea tamquam caeci et tamquam carcere stultitiae inclusi sederemus in tenebris ignorantes deum et ueritatem, inluminati ab eo sumus, qui nos testamento suo adoptauit et liberatos malis uinculis atque in lucem sapientiae productos in hereditatem regni caelestis adsciuit.

Ordinata uero discipulis suis euangelii ac nominis sui praedicatione circumfudit se repente nubes eumque in caelum sustulit, quadragesimo post passionem die, sicut Daniel fore ostenderat dicens: et ecce in nubibus caeli ut filius hominis ueniens (et) usque ad uetustum dierum peruenit.

discipuli uero per prouincias dispersi fundamenta ecclesiae ubique posuerunt facientes et ipsi in nomine magistri dei magna et paene incredibilia miracula, quia discedens instruxerat eos uirtute ac potestate, quo posset nouae adnuntiationis ratio fundari et confirmari. sed et futura illis aperuit omnia: quae Petrus et Paulus Romae praedicauerunt et ea praedicatio in memoriam scripta permansit. in qua cum multa alia mira tum etiam hoc futurum esse dixerunt, ut post breue [*](EPITOME 8—17] c. 42, 3 s. 19-368, 13] c. 41, 7. ) [*](AUCTOBES 8 ss.] cf. Tertull. Apolog. c.21 (I pag. 203): dehinc ordinatis eqs. (Cyprian. pag. 30, 14 ss.) 10] Dan. 7, 13; cf. Cyprian. pag. 92, 17. 17-368, 11] Nouum Testament. extra canonem receptum coll. Hilgenfeld, ed. 2, fascic. IV, \'Petri et Pauli praedicatio\', pag. 58,7; 64. ) [*](BBHSPV] 1 et producere S 2 uinclis H sedentes (tert. e ex i m. 2) R 8 ad loc. Isaiae cf. Roenschium pag. 551 4 carcere* (s er.) B in tenebris sederemus R post tenebris repetit inclusi V 6 mali Volkmatmm, obsertl. misc. 1872 pag. 14 uinclis H in luce sapientia S, insipientiae, om. in luce P 7 hereditate H 8 Ordinato H, Post ordinata P suis om. HlV; cf. ad pag. 332, 13 euangelii R, euangelia BPV, euangelica S, euangelio H 9 circumdedit V nube V cumque] seque V 10 quinquagesimo R, quadragern\'simo V 11 et om. S ut om. HV 12 et addidi ex Epit. et pag. 312, 11 uetustum] cf. ad pag. 312, 11; 313, 16 14 facientes om. H ipsi in] ipsius H, ipsi S nomen H 15 et] ac H pAene B3 miracula] miracula fecerunt H qua V descendens BHtS 16 qua BSPV ratio] traditio B 17 aperuit illis B 18 romam H im P 19 memoria HV 20 breue tempus] magisterium P )

368
tempus inmitteret deus regem, qui expugnaret Iudaeos et ciuitates eorum solo adaequaret, ipsos autem fame sitique confectos obsideret.

tum fore ut corporibus

suorum uescerentur et consumerent inuicem, postremo ut capti uenirent in manus hostium et in conspectu suo uexari acerbissime coniuges suas cernerent, uiolari ac prostitui uirgines, diripi pueros, allidi paruulos, omnia denique igni ferroque uastari, captiuos in perpetuum terris suis exterminari, eo quod exultauerint super amantissimum et probatissimum dei filium.

itaque post illorum obitum, cum eos Nero interemisset, Iudaeorum nomen et gentem Vespasianus extinxit fecitque omnia quae illi futura praedixerant.

Confirmata sunt ut opinor quae falsa et incredibilia putantur ab iis quos uera caelestium litterarum doctrina non inbuit. sed tamen ut refellantur a nobis etiam illi qui nimium non sine malo suo sapiunt rebusque diuinis fidem detrahunt, argumentis quoque illorum coarguamus errorem, ut tandem aliquando peruideant ita fieri oportuisse, sicut nos ostendimus factum.

et quamquam aput bonos iudices satis habeant firmitatis uel testimonia sine argumentis uel argumenta sine testimoniis, nos tamen non contenti alterutro sumus, cum subpetat [*](EPITOME c. 22-25] c. 45. 22-369, 5] c. 45,1. ) [*](BBHSPV] 1 mitteret P 3 sitimque HV confectos obsideret] con- v sederet V dum H foret V 4 consumerent (v ». e. ur add. m. 2) R se (add. s. I. B3) inuicem BSP 5 manibus B 6 aceruissime Bx (corr. B1) PV, acseruissimae H 7 paruulos om. V 8 ferro ignique R, igniq: ferroque H 9 suis om. P 10 amatissimum Hilgenfeldius ed. I pag. 66, amantissimum uulgarem formam superlatiut nominis amandus interpretatwr Roenschius, Itala u. Vulg. pag. 456 ret probatissimum1 P1 probantissimum H 11 post cum 2 uel 3 litt. eras. H n**ero (um er.) B interemississet H 12 uespessianus Rt, uespassianus H extincxit H 13 praedixerunt V 14 ut om. B1 (s. I. B3) PV 15 iis B, his cett. quod H quos uera om. V 16 refellaWtur B1, repellantur S illi] ii B 17 non sine om. R fidem] eidem V detrahant V 18 errore S 19 pernideant] pueri* (i uel s er.) uideant H, perruMeant P5, credant V sicut — factum om. H 20 iudices bonos V habeant (nt in ras. ex m ?) B 21 argumenlmenta sines H 22 alterutro ∗sumus ex alterutpossumus S sum (\' i. e. us m. 2) S suppetant H )

369
nobis utrumque, ne cui peruerse ingenioso aut non intellegendi aut contra disserendi locum relinquamus.

negant fieri potuisse ut naturae inmortali quicquam decederet, negant denique deo dignum ut homo fieri uellet seque infirmitate carnis oneraret, ut passionibus, ut dolori, ut morti se ipse subiceret — quasi non facile illi esset ut citra corporis inbecillitatem se hominibus ostenderet eosque iustitiam doceret, siquidem id uolebat, maiore auctoritate ut professi dei —:

tunc enim cunctos fuisse praeceptis caelestibus parituros, si ad ea uirtus ac potestas dei praecipientis accederet.

\'cur igitur aiunt \'ad docendos homines non ut deus uenit? cur se tam humilem inbecillumque constituit, ut ab hominibus et contemni et poena adfici posset? cur uim ab inbecillis et mortalibus passus est? cur non manus hominum aut uirtute reppulit aut diuinitate uitauit? cur non maiestatem suam sub ipsa saltem morte patefecit, sed ut inualidus in iudicium ductus est, ut nocens damnatus, ut mortalis occisus?

\' refutabo haec diligenter nec quemquam patiar errare. illa enim magna et mirabili ratione sunt facta: quam quicumque perceperit, non tantum mirari desinet deum ab hominibus esse cruciatum, uerum etiam facile peruidebit ne deum quidem potuisse credi, si ea ipsa quae arguit facta non essent.

Quicumque praecepta dat hominibus ad uitam moresque fingit aliorum, quaero debeatne ipse facere quae praecipit an [*](EPITOME 23-371, 4] c. 45, 1 s. ) [*](BBUSPV] 1 peruerse] per:se B non om. S intellegenti H 2 posse H 4 seque uellet V honeraret R, *onerare (Ti er.) H, onerare Y 5 doloris H subi+ceret (a er.) S 6 corfporis1 S1 8 ualebat (uol- m. 1) Buolebant S maiore. (m er.) P professi] praeceptis B, professio H deum H 9 eas P 10 fcccederet1 P1 11 uhumilem (in er.) V 12 inbecillemque R constituit] constauit S* omnibus S 13 posset? B1 14 manibus Y 15 uitauit (iuL in ras. ex mu ? m. 2) B, ditauit, sed d minus cert., Y quur R ipsa V saltim HV morte. (m tr.) H 16 sed ut] sicut R, sed V dictus Y 17 haec] haec omnia R 18 nec quemquam] nequam S paciarer rera RI patirfwr 82 magna om. S 19 ratione* (m er.) B quae R, que ex qua S2 21 nec H potuisse] potuisse se Y 23 quicumq.1 B* hominis V ad] ac 8 24 debewtne B3, debeat H facere ipse H facere. (t er.) S praecepit (pre- H) HV ) [*]( XVIIII. Lsct. 1. ) [*]( 24 )

370
non debeat.