Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Iudaei uetere utuntur, nos nouo: sed tamen diuersa non sunt, quia nouum ueteris adinpletio est et in utroque idem testator est Christus, qui pro nobis morte suscepta nos heredes regni aeterni facit abdicato et exheredato populo Iudaeorum, sicut Hieremias propheta testatur, cum loquitur talia:
ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo domui Israhel et domui Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die, qua adprehendi manum eorum, ut educerem illos de terra Aegypti, quia ipsi non perseuerauerunt in testamento meo, et ego neclexi eos, dicit dominus.
idem alio loco similiter ait: dereliqui domum meam, dimisi hereditatem meam in manus inimicorum eius. facta est hereditas mea mihi sicut leo in silua, dedit ipsa super me uocem suam, idcirco odiui eam.
cum sit hereditas eius caeleste regnum, non utique ipsam hereditatem se dicit odisse, sed heredes, qui aduersus eum ingrati et inpii extiterunt.
facta est inquit [*](EPITOME 12-16] c. 43, 4. ) [*](AUCTORES 1 ss. nouum testamentum] Cyprian. pag. 46, 17. 6] Ier. 31 (38 LXX), 31 s.; cf. Cyprian. pag. 46,19; 134,17. 12] Ier. 12,7 s. ) [*](BRHSPV] 1 nominatur (~ m. 2) S ueteri f-re B1) B* 2 diuersa non] uniuersa unum B 3 est] *e S testatus V 4 morte. (m er.) B fecit edd. 5 sicuti H ieremias S propheta om. H 7 domum H istrahel B, israel S domum H iudae B 8 nouum non secundum testamentum om. V 9 quo H 10 ut] et P1, corr. PJ *educerem (a er.) B qui H 11 in BRHSP codd. Cypriani p. 135,1 (haec pars uersus om. p. 46,23), hoc V; testamento meo Vcodd. Cyprianip. 135,1, testamento (testamentu S) cett.; ev τη̣̃ διαθήϰη μου LXX et om. B ego om. H neglexit (g ex c R2) RHSPV 12 dixit R ad loco Ierem. cf. Roenschium pag. 575 idem B, item cett. 13 meam1 Ps ritf H1 manus RHSP Epit., manu BV, sed cum Vulg.; εἰς χει̃ρας LXX 15 supra P, sed cf. Epit., ut omnino ad proximas uarias lectiones suam] meam ut uid. V1, ita ras. corr. V1 16 idcirco Epit., ideo C, quod quin ex Vuigata potius inlatum sit quam a Lact. ex alia antiqua interpretatione scriptum, quamquam alii huius loci testes, qui quidem ad hanc quaestionem expediendam aliquid ualeant, non extant (cf. Sabaterium II 667), uix dubium uidetur odi P 17 ipsa (- m. 2) S heredas** (rθ m.2) S 18 reuml S1 )