Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Iudaei uetere utuntur, nos nouo: sed tamen diuersa non sunt, quia nouum ueteris adinpletio est et in utroque idem testator est Christus, qui pro nobis morte suscepta nos heredes regni aeterni facit abdicato et exheredato populo Iudaeorum, sicut Hieremias propheta testatur, cum loquitur talia:

ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo domui Israhel et domui Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die, qua adprehendi manum eorum, ut educerem illos de terra Aegypti, quia ipsi non perseuerauerunt in testamento meo, et ego neclexi eos, dicit dominus.