Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
cum igitur nos antea tamquam caeci et tamquam carcere stultitiae inclusi sederemus in tenebris ignorantes deum et ueritatem, inluminati ab eo sumus, qui nos testamento suo adoptauit et liberatos malis uinculis atque in lucem sapientiae productos in hereditatem regni caelestis adsciuit.
Ordinata uero discipulis suis euangelii ac nominis sui praedicatione circumfudit se repente nubes eumque in caelum sustulit, quadragesimo post passionem die, sicut Daniel fore ostenderat dicens: et ecce in nubibus caeli ut filius hominis ueniens (et) usque ad uetustum dierum peruenit.