Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam quod superius ait consummaturum se domui Iuda testamentum nouum, ostendit uetus illut testamentum quod per Moysen datum est non fuisse perfectum, id autem quod per Christum dari haberet consummatum fore.
domum autem Iuda et Israhel non utique Iudaeos significat, quos abdicauit, sed nos, qui ab eo conuocati ex gentibus in illorum locum adoptione successimus et appellamur filii Iudaeorum: quod declarat Sibylla, cum dicit:
- Ἰουδαίων μακάρων θεῖον γένος οὐρανιώνων
.