Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
cum haec facta essent, ne prodigiis quidem caelestibus facinus suum intellegere quiuerunt, sed quoniam praedixerat se tertio die ab inferis resurrecturum, metuentes ne a discipulis subrepto et amoto corpore uniuersi resurrexisse eum crederent et fieret multo maior in plebe confusio, detraxerunt eum cruci et conclusum in monumento firmiter militari custodia circumdederunt.
uerum tertio die ante lUcem terrae motu repente facto patefactum est sepulcrum et custodibus quos adtonitos obstupefecerat pauor nihil uidentibus integer e sepulcro ac uiuas egressus in Galilaeam profectus est, ut discipulos suos quaereret, in sepulcro uero nihil repertum est nisi exuuiae, quibus conuolutum corpus incluserant.