Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
uitam enim nobis adquisiuit morte superata nulla igitur spes alia consequendae immortalitatis homini datur. nisi crediderit in eum et Clim crac-tm portandam patiendamque susceperit.
Profectus ergo in Galilaeam — noluit enim se Iudaeis ostendere, ne adduceret eos in paenitentiam atque inpios resanaret —, discipulis iterum congregatis scripturae sanctae litteras id e-t prophetarum arcana patefecit. quae antequam pateretur perspici nullo modo poterant. quia ipsum passionemque eius adnuntiabant.
idcirco Moyses et idem ipsi prophetae legem quae Iudaeis data est testamentum uocant, quia nisi testator mortuus fuerit, nec confirmari testamentum potest nec sciri quid in eo scriptum sit, quia clausum et obsignatum est.
itaque nisi Christus mortem suscepisset, aperiri testamentum