Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
post haec conspuerunt faciem eius et palmis ceciderunt. cumque ipsi carnifices de uestimentis eius contenderent, sortiti sunt inter se de tunica et pallio.
et cum haec omnia fierent, nullam uocem ex ore suo, tamquam si mutus esset, emisit. tum suspenderunt eum inter duos noxios medium, qui ob latrocinia damnati erant, crucique fixerunt.
quid ego hic in tanto facinore deplorem aut quibus uerbis tantum nefas conquerar? non enim Gauianam crucem describimus, quam Marcus Tullius uniuersis eloquentiae suae neruis ac uiribus uelut effusis totius ingenii fontibus prosecutus est, facinus indignum esse proclamans ciuem Romanum [*](AUCTORES 20] Verr. V 61, 158 ss. 22 s.] cf. ibid. § 170. ) [*](BRBSPV] 1 ille P2 defensione H 2 diceret- nihil om. pJ, dicit 8. I. add. m. reccntiss. dicere V demnatione V 3 uideret (et ex i) P3 iustissimi RISY, /iustissimi (2 hastae er.) H \'cum\' P3 5 helrodis ex heldis JB2 tethrarcae B, pro tetrarchae hoc tempore ac H 6 instigationê S metuentis] inet uentis S, metuentis (exp. m. 3) P pellere*tur (n er.) B 7 eum] illum H 8 ipse H 9 uerberantes V adfigerent eum H 10 punice uestem H 11 salutauerunt B 12 ei orn. P aceti potionem] acceptionem S consputauerunt B in faciem HV 13 palmas II ceciderunt eum cumque H 15 palleo V cum (c ras. ex e) P rhaecl B3 suo fs in ras. ex 1 uel 2 litt., fort. n, et o in ras. m. 2) B 16 tunc HV 17 ob latrocinio V fuerant H 18 ergo HV hinc V 19 gabianam BHP, gauinianam Rl, gab- corr. R2, grauianam SVar crucem] crux trucem S 20 uniuersiw S7 21 neruis] uerbis P uel R frontibus Y prosequutus V 22 proclamans (s del., sic corr. m. 3) P )
qui quamuis innocens fuerit et illo supplicio indignus, mortalis tamen et ab homine scelesto qui iustitiam ignoraret adfectus.
quid de huius crucis indignitate dicemus, in qua deus a cultonbus dei suspensus est atque subfixus? quis tam facundus et tanta rerum uerborumque copia instructus existet, quae oratio tantae affluentiae ubertate decurrens, ut illam crucem merito deploret, quam mundus ipse et tota mundi elementa luxerunt?