Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
tum Pontius et illorum clamoribus et Herodis tetrarchae instigatione metuentis, ne regno pelleretur; uictus est, nec tamen ipse sententiam protulit, sed tradidit eum Iudaeis, ut ipsi de illo secundum legem suam iudicarent.
duxerunt igitur eum flagellis uerberatum et priusquam cruci adfigerent, inluserunt: indutum enim coloris punicei ueste ac spinis coronatum quasi regem salutarunt et dederunt ei cibum fellis et miscuerunt ei aceti potionem.
post haec conspuerunt faciem eius et palmis ceciderunt. cumque ipsi carnifices de uestimentis eius contenderent, sortiti sunt inter se de tunica et pallio.
et cum haec omnia fierent, nullam uocem ex ore suo, tamquam si mutus esset, emisit. tum suspenderunt eum inter duos noxios medium, qui ob latrocinia damnati erant, crucique fixerunt.