Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

et dicent: quia reliquerunt dominum deum suum et persecuti sunt regem suum dilectissimum deo et cruciauerunt illum in humilitate magna: propter hoc inportauit illis deus mala haec.

Quid amplius iam de facinore Iudaeorum dici potest quam excaecatos tum fuisse atque insanabili furore correptos, io qui haec cottidie legentes neque intellexerunt neque quin facerent cauere potuerunt?

suspensus igitur et adfixus exclamauit ad deum uoce magna et ultro spiritum posuit. et eadem hora terrae motus factus est et uelum templi quod separabat duo tabernacula scissum est in duas partes et sol repente subductus est et ab hora sexta usque in nonam tenebrae fuerunt.

qua de re Amos propheta testatur: et erit in illo die, dicit [*]( EPITOME 13-16] c. 40, 10. 17—361, 3] c. 41, 5. AUCTORES § 2] cf. Tertull. Apolog. c. 21 (I p. 202) et tamen -subducta est. 16 s. tenebrae] Cyprian. pag. 91,1. 17] Am. 8, 9 s.; cf. Cyprian. pag. 91, 3. BRHSPV] 1 hominibus ex omnibus R2 istrahel B, israel S 2 in inproperium Epit., i|properium B, improperium SP, in obproprium HV populo C Epit., ei? rtdvra; tob; Xaoti; LXX 3 per eam mirabitur H, sed ad hanc et omnino eas quae sequuntur lectiones discrepantes cf. Epit. . admirabitur] ixcrofcerai xai aupiE? LXX 4 dicet C (nisi quod dicent, exp. m. 3 P, cf. xai ipouaiv LXX) Epit. O propter V fecit deus R 5 et huic om.P1, et s.l.add.P3 domui huic V derelinquerunt (sic) Epit., sed ex Vulg. ut uid. 6 deum om. B et persecuti — suum om. S uerba et persecuti — humilitate magna cum plane alia sint in textu hebraico LXX Vulg., ex apocrypho aliquo libro inducta esse existimat Roenschius pag. 541; cf. locum \'Esdrae pag. 355,6 7 illum] eum V 9 q(u)id B iam om. H facinoribus H 10 tunc SP atq:1 P2 insatiabili V 11 quin] qui uon B facerent — potuerunt] facere canere uoluerunt V 12 et om. H 13 dominum P et (ante eadem) om. P 14 ret uelum templi1 P2 et] ut V 15 duo (o in ras. ex a m. 2) S 16 in] ad horam V 17 amos] moyses B1, corr. B3 et erit om. Epit. c. 41, 5 in om. H die illo S, sed cf. Epit. rdic P2 )

361
dominus, occidet sol meridie et obtenebrabitur dies lucis: et conuertam dies festos uestros in luctum et cantica uestra in lamentationem.

item Hieremias: exterrita est quae parit et taeduit anima, et subiuit sol ei, cum adhuc medius dies esset, contusa est et maledicta: reliquos eorum in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum. et Sibylla: