Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
et dicent: quia reliquerunt dominum deum suum et persecuti sunt regem suum dilectissimum deo et cruciauerunt illum in humilitate magna: propter hoc inportauit illis deus mala haec.
Quid amplius iam de facinore Iudaeorum dici potest quam excaecatos tum fuisse atque insanabili furore correptos, io qui haec cottidie legentes neque intellexerunt neque quin facerent cauere potuerunt?
suspensus igitur et adfixus exclamauit ad deum uoce magna et ultro spiritum posuit. et eadem hora terrae motus factus est et uelum templi quod separabat duo tabernacula scissum est in duas partes et sol repente subductus est et ab hora sexta usque in nonam tenebrae fuerunt.