Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

itaque ludas praemio inlectus tradidit eum Iudaeis.

at illi conprehensum ac Pontio Pilato, qui tum legatus Syriam regebat, oblatum cruci adfigi postulauerunt obicientes ei nihil aliut nisi quod diceret se filium dei esse, regem Iudaeorum; item quia dixerat: si solueritis hoc templum, quod aedificatum est annis XLVI, ego illut in triduo sine manibus resuscitabo, significans futuram breui passionem suam et se a Iudaeis interfectum tertio die resurrecturum. ipse enim fuerat uerum dei templum.

has uoces eius tamquam infaustas et inpias [*](EPITOME 3 diuinas — nescieutes] c. 40, 6. 10 (conprehensum)] c. 40, 6. 11 (Pilato)] c. 40, 8. 12 s.] c. 40, 7. 18-350, 18] c. 40, 8 s. ) [*](AUCTORES § 2. 4 s.] cf. Tertull. Apolog. c. 21 (I pag. 201 s.); Cyprian., Quod idola dii non sint c. 13 s. (pag. 30, 2-7); cf. omniuo eos locos ad c. 18-20. 13] locus ex Io. 2 u. 19 et 20 et Marc. 14, 58 (\'siue manibus\': ἀχειροποίητοv sc. vaov) conflatus. 17 ipse — templum] Cyprian. pag. 49, 5. ) [*](BRHSPVf 1 deus otn. S 3 ob ea — coierunt] uix Iudaei intercidit, cf. Epit. 40, 6. caecati ex eaincitati B3 ea] eam H coieceruut R 7 ac sustinere om. R quorw R2 ita om. P oporteret BPV 8 ue om. HPl (s. I. P3) V 10 proemio R iniectus H eum om. R, filium P1, 8. I. dei add. P3 11 tunc HV ablatum H 12 adfici R obicientes ei] obicientesque P 13 ita S 14 hoc] hunc huc V quod] que S quod — XLVI om. P ante (te del.) sic S 15 XLVI HV, quadraginta B, XL R, XL 7 (i. e. et) VI S; τεσσεράϰοvτα xCtl 15 Io. resuscitabo RSPV, suscitabo BH, uariant etiam testes Italae, cf. Sabaterium III 394; ὲϒερω̃ Io., excitabo Vulg. ad loco Io. cf. Roenschium pag. 615 16 breui futuram H futuro V et se] oe (i. e. esse) V 17 surrecturum B erat P, recte? uerum om. 8 18 has H3 faustas S )

350
insectabantur. quae cum Pilatus audisset et ille in defensionem sui nihil diceret, pronuntiauit nihil in eo damnatione dignum uideri. at illi iniustissimi accusatores cum populo, quem incitauerant, subclamare coeperunt et crucem eius uiolentis uocibus flagitare.

tum Pontius et illorum clamoribus et Herodis tetrarchae instigatione metuentis, ne regno pelleretur; uictus est, nec tamen ipse sententiam protulit, sed tradidit eum Iudaeis, ut ipsi de illo secundum legem suam iudicarent.

duxerunt igitur eum flagellis uerberatum et priusquam cruci adfigerent, inluserunt: indutum enim coloris punicei ueste ac spinis coronatum quasi regem salutarunt et dederunt ei cibum fellis et miscuerunt ei aceti potionem.

post haec conspuerunt faciem eius et palmis ceciderunt. cumque ipsi carnifices de uestimentis eius contenderent, sortiti sunt inter se de tunica et pallio.