Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
lignum autem crucem significat et panem corpus eius, quia ipse est cibus ac uita omnium qui credunt in carnem quam portauit et in crucem qua pependit.
de qua tamen apertius ipse Moyses in Deuteronomio ita praedicauit: et erit pendens uita tua ante oculos tuos, et timebis die ac nocte et non credes uitae tuae, idem rursus in Numeris: non quasi homo dominus suspenditur neque quasi filius hominis minas patitur. Zacharias etiam sic tradidit: et intuebuntur in me, quem transfixerunt.