Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quid de huius crucis indignitate dicemus, in qua deus a cultonbus dei suspensus est atque subfixus? quis tam facundus et tanta rerum uerborumque copia instructus existet, quae oratio tantae affluentiae ubertate decurrens, ut illam crucem merito deploret, quam mundus ipse et tota mundi elementa luxerunt?
haec autem sic futura esse et prophetarum uocibus et Sibyllinis carminibus denuntiatum est. aput Esaiam ita scriptum inuenitur: non sum contumax neque contradico: dorsum meum posui ad flagella et maxillas meas ad palmas, faciem autem meam non auerti a foeditate sputorum. similiter Dauid in psalmo XXXIIII: