Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Cum igitur ea quae deus fieri uoluit quaeque per prophetas suos multis saeculis ante praedixit, Christus inpleret, ob ea incitati et diuinas litteras nescientes coierunt, ut deum suum condemnarent.

quod cum sciret futurum ac subinde diceret oportere se pati atque interfici pro salute multorum, secessit tamen cum discipulis suis, non ut uitaret quod necesse erat perpeti ac sustinere, sed ut ostenderet quod ita fieri oporteat in omni persecutione, ne sua quis culpa incidisse uideatur; ac denuntiauit fore ut ab uno eorum proderetur.

itaque ludas praemio inlectus tradidit eum Iudaeis.

at illi conprehensum ac Pontio Pilato, qui tum legatus Syriam regebat, oblatum cruci adfigi postulauerunt obicientes ei nihil aliut nisi quod diceret se filium dei esse, regem Iudaeorum; item quia dixerat: si solueritis hoc templum, quod aedificatum est annis XLVI, ego illut in triduo sine manibus resuscitabo, significans futuram breui passionem suam et se a Iudaeis interfectum tertio die resurrecturum. ipse enim fuerat uerum dei templum.