Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
in Deuteronomio ita scriptum reliquit: et dixit dominus ad me: prophetam excitabo eis de fratribus eorum sicut te et dabo uerbum meum in os eius, et loquetur ad eos ea quae praecepero ei. et quisque non audierit ea quae loquetur propheta ille in nomine meo, ego uindicabo in eum.
denuntiauit scilicet deus per ipsum legiferum quod filium suum id est uiuam praesentemque legem missurus esset et illam ueterem per mortalem datam soluturus, ut denuo per eum qui esset aeternus, legem sanciret aeternam.
item de circumcisione soluenda Esaias ita prophetauit: haec dicit dominus uiris Iuda et qui inhabitant in Hierusalem: renouate inter uos nouitatem et ne seminaueritis in [*](AUCTORES 1] Deuteron. 18, 17-19; cf. Cyprian. pag. 51, 8. 8 -10] cf. ad pag. 343, 5 s. 14. § 8-18] cf. Cyprian. pag. 45, 7 circumcisio prima carnalis ... et secunda spiritalis .. 11 Esaias] scil. Ieremias 4, 3 s.; ef. Cyprian. pag. 45, 9. ) [*](BRHSPVj 1 hominem Bx, corr. B3 perfe**rat (ce er.) V deuteronomium H, deuteronomiu Sl, -mio (~ del.) S7 2 inter ad me et prophetam Lact. quae graece sunt opOw; πάvτα ο̐σα ὲλάλησαv πρὸς ai cum Cypriano omittit 4 os C, nisi quod ore corr. B3, recte ? ore etiam codd. Cypriani et Vulg., tv τῳ̃ στόματι (u. 18) LXX 5 cepero R quisque (quisq: HP, quisq; V) BRHPV cum codd. Cypriani (excepto M7), quisquis S edd. ea om. codd. Cypriani 6 loquitur B 7 in eum om. codd. Cypriani, ὲϒὼ ἐϰο̄ιϰήσω ie auiou (u. 19) LXX ad loco Deuteron. cf. Roenschium pag. 534 denuntiat V scilicet] igitur B, autem scilicet R deus scilicet H 8 uiuum Bx, corr. B3 presentemqui Pl, -que curro P3 9 per mortalem RSV, per moysen BP, mortalem per moysen H soluturu Cx m. 2) B rut\' B3, et IIP 10 aeternum (ante legem) V aeternum (ante item) H item de circumcisione tollenda aeseias ita profetauit in mg. add. B3 11 circumcisione* soluenda* (utroque loco m er.) V eseias Rl (alt. e in a corr. R1) P; fort. Hieremias ex Cypriano corrigendum ita om. H, item P prophauit R 12 uiris HSP cum codd. Cypriani, τοι̃ς ὰvδράσιv LXX, uiri BRV, fort. ex uersu 4 Ierem. uiri Iuda Vulg. et qui BH cum codd. Cypriani, xai τοι̃ς ϰατοιϰου̃σιv LXX, qui RSPV inhabitant BRllIP cum codd. Cypriani, inhabitatis corr. B2, inhabitabant S, habitant V in hierusalem BRP cum Cypriani cod. L ante ras. (in eras.), hierusalem HSV cum cett. Cypriani et Vulg., \'Ιερουσαλήμ LXX, uerba desunt hoc in uersu 3 Ieremiae in cod. Alex., sed in uersu 4 h \'Ιερουσαλήμ exhibet 13 nouitatem] nol Rl, nolualia R2 (secundum. nouale Vulg.) ne] non P )
in nouissimis diebus circumcidet deus cor tuum ad dominum deum tuum amandum. item Iesus Naue successor eius: et dixit dominus ad Iesum: fac tibi cultellos petrinos nimis acutos et sede et circumcide secundo filios Israhel.
secundam circumcisionem futuram esse dixit non carnis, sicut fuit prima, qua etiamnunc Iudaei utuntur, sed cordis ac spiritus, quam tradidit Christus, qui uerus Iesus fuit.
non enim propheta sic ait \'et dixit dominus ad me\\ sed \'ad Iesum\', ut ostenderet quod non de se loqueretur, sed de Christo, ad quem tum deus loquebatur.