Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

est enim lutulentum hoc animal et inmundum nec umquam caelum aspicit, sed in terram toto et corpore et ore proiectum uentri semper et pabulo seruit, nec ullum alium cum uiuit praestare usum potest sicut ceterae animantes, quae uel sedendi uehiculum praebent uel in cultibus agrorum iuuant uel plaustra collo trahunt uel onera tergo gestant uel indumentum exuuiis suis exhibent uel copia lactis exuberant uel custodiendis domibus inuigilant.

mterdixit ergo ne porcina carne uterentur, id est ne uitam porcorum imitarentur, qui ad solam mortem nutriuntur, ne uentri ac uoluptatibus seruientes ad faciendam iustitiam inutiles essent ac morte adficerentur;

item ne se foedis libidinibus inmergerent sicut sus, qui se ingurgitat caeno, uel ne terrenis seruiant simulacris ac se luto inquinent. luto enim se oblinunt qui deos id est lutum terramque uenerantur. sic uniuersa praecepta Iudaicae legis ad exhibendam iustitiam spectant, quoniam per ambagem data sunt, ut per carnalium figuram spiritalia noscerentur. [*](BRHSPVJ 1 consequemur H 2 denegatur] denegantur et H 3 intima] in intima H 4 quae H, wqua P3 eo Spl, corr. P3 5 deos Rac iusserit H a peccatis RHP 6 ab inmunditiis H, munditiis S abstineret V est in ras. ex sit ? B3 7 inmundum (alt. n s. I. et d in ras. m. 2?) P terra H et om. HP 8 ret ore\' PJ profectum R et] ac R 9 ullam P1, corr. P3 dum edd. uiuit 82 et caetere H, cetera P 10 uegiculum S, ue*hicullum (l er., 1 exp. m. 3) P 11 iuuant] alunt H onerata R, honera HarP, honera/// V tergo] Ergo H post tergo haec ne porcina carne uterentur exuuiis RI, del. et s. I. add. hoc quaeque necessaria uehunt uel calciamenta R1 12 gestent V adhibent H 13 exuberant in mg. H* custodiendos V 14 portina H 15 qui ad — nutriuntur om. P uoluptates s. I. ex uoluptatib: P3 16 ac (c ras. ex d) faciendam H 18 sus (n 8. I. er., quod add. m. 2) B, esus S, suus Pl, alt. u del. P3 qui se] quis Rl ingurgitet V 19 alt. se om. R obliniunt B 20 sicut SP iudaeicae BH, iuda*icae (e er.) R 21 hibendam B, exigendam (a ex u m. 3) P expectant H 22 spiritaliam nosceretur H )

349

Cum igitur ea quae deus fieri uoluit quaeque per prophetas suos multis saeculis ante praedixit, Christus inpleret, ob ea incitati et diuinas litteras nescientes coierunt, ut deum suum condemnarent.

quod cum sciret futurum ac subinde diceret oportere se pati atque interfici pro salute multorum, secessit tamen cum discipulis suis, non ut uitaret quod necesse erat perpeti ac sustinere, sed ut ostenderet quod ita fieri oporteat in omni persecutione, ne sua quis culpa incidisse uideatur; ac denuntiauit fore ut ab uno eorum proderetur.