Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

est enim lutulentum hoc animal et inmundum nec umquam caelum aspicit, sed in terram toto et corpore et ore proiectum uentri semper et pabulo seruit, nec ullum alium cum uiuit praestare usum potest sicut ceterae animantes, quae uel sedendi uehiculum praebent uel in cultibus agrorum iuuant uel plaustra collo trahunt uel onera tergo gestant uel indumentum exuuiis suis exhibent uel copia lactis exuberant uel custodiendis domibus inuigilant.

mterdixit ergo ne porcina carne uterentur, id est ne uitam porcorum imitarentur, qui ad solam mortem nutriuntur, ne uentri ac uoluptatibus seruientes ad faciendam iustitiam inutiles essent ac morte adficerentur;