Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
et idcirco etiam Moysi successit, ut ostenderetur nouam legem per Christum Iesum datam ueteri legi successuram, quae data per Moysen fuit.
nam illa carnis circumcisio caret utique ratione, quia si deus id uellet, sic a principio formasset hominem, ut praeputium non haberet: sed huius secundae circumcisionis figura erat significans nudandum esse pectus, id est aperto et simplici corde oportere nos uiuere, quoniam pars illa corporis quae circumciditur habet quandam similitudinem cordis et est pudenda.
ob hanc causam deus nudari eam iussit, ut hoc argumento nos admoneret, ne inuolutum pectus habeamus, id est ne quod pudendum facinus intra conscientiae secreta uelemus. haec est cordis circumcisio, de qua prophetae loquuntur:
quam deus a carne mortali ad animam transtulit, quae sola mansura est.
uolens enim uitae ac saluti nostrae pro aeterna sua pietate consulere, paenitentiam nobis in illa circumcisione proposuit, ut si cor nudauerimus, id est si peccata nostra confessi [*](AUCTORES 1 Auses] Num. 13, 9.17 (LXX). ) [*](BBHSPVJ 1 figura B ille P2\' primo BH aususes (su exp. et dtl. m. 1) B 2 moysei H, moses S futura praesentiens] fuerat praesens H iesun R ut] et B quoniam om. P 3 dux in mg. H* d(electu)s B amalec RH 4 istrahel B, israel S, isrf PV et om. R debe(lla)re(tpern)ominis B debellarit et per Rx 5 et (ante populum) del. 82 et (ante idcirco) om. H aiã P11 6 mosi S, moyseo sic P 7 iesum (m ex n m. 2) R legis ParV datS Cx er.) H mosen S 8 catnnis P, sanguinis cett. post circumcisio 8. l. non H1 ratione* (m er.) H quia si] quasi RlH 9 a om. H 10 figura erat] figuraret H 11 aperto ex operato S* simplm1 H2 12 plans Fa 13 *et P pudenda ex pudentia V 14 ab hac causa H eam B3 15 haberemus SP 16 quot B facinus] facinus admittimus H conscientia H 17 (circu)mcisio B prof(etael)oquntur sic B 18 tra<n)stulit B, om. V <ma>nsu(ra) B 19 salutis HV 20 consulere suae (exp. m. 2?) P nobis om. B illam H circumcisione proposuit ex circumcisionem posuit H2 circisione R 21 si (ante peccataj 8. I. H2P )
eodem spectat etiam carnis suillae interdictio. qua cum eos abstinere deus iussit, id potissimum uoluit intellegi, ut se peccatis atque inmunditiis abstinerent.
est enim lutulentum hoc animal et inmundum nec umquam caelum aspicit, sed in terram toto et corpore et ore proiectum uentri semper et pabulo seruit, nec ullum alium cum uiuit praestare usum potest sicut ceterae animantes, quae uel sedendi uehiculum praebent uel in cultibus agrorum iuuant uel plaustra collo trahunt uel onera tergo gestant uel indumentum exuuiis suis exhibent uel copia lactis exuberant uel custodiendis domibus inuigilant.
mterdixit ergo ne porcina carne uterentur, id est ne uitam porcorum imitarentur, qui ad solam mortem nutriuntur, ne uentri ac uoluptatibus seruientes ad faciendam iustitiam inutiles essent ac morte adficerentur;