Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

et idcirco etiam Moysi successit, ut ostenderetur nouam legem per Christum Iesum datam ueteri legi successuram, quae data per Moysen fuit.

nam illa carnis circumcisio caret utique ratione, quia si deus id uellet, sic a principio formasset hominem, ut praeputium non haberet: sed huius secundae circumcisionis figura erat significans nudandum esse pectus, id est aperto et simplici corde oportere nos uiuere, quoniam pars illa corporis quae circumciditur habet quandam similitudinem cordis et est pudenda.

ob hanc causam deus nudari eam iussit, ut hoc argumento nos admoneret, ne inuolutum pectus habeamus, id est ne quod pudendum facinus intra conscientiae secreta uelemus. haec est cordis circumcisio, de qua prophetae loquuntur:

quam deus a carne mortali ad animam transtulit, quae sola mansura est.