Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
secundam circumcisionem futuram esse dixit non carnis, sicut fuit prima, qua etiamnunc Iudaei utuntur, sed cordis ac spiritus, quam tradidit Christus, qui uerus Iesus fuit.
non enim propheta sic ait \'et dixit dominus ad me\\ sed \'ad Iesum\', ut ostenderet quod non de se loqueretur, sed de Christo, ad quem tum deus loquebatur.
Christi enim [*](AUCTORES 3] Deuteron. 30,6; cf. Cyprian. pag. 45,14. 5] los. 5,2; cf. Cyprian. pag. 45, 16. ) [*](BRHSPVJ 1 deo] domino (fort. additum ex Vulg. contra Cyprianum et LXX) deo H 2 inter uestri et ne exeat Lact. quae graece sunt ᾰvδρες \'Ιούο̃α ϰαὶ ot ϰατοιϰου̃vτες (1v cod. Alex.) \'Ιερουσαλήμ cum Cypriano omisit sicuti R sicutigis P sicut ignis ira mea codd. Cypriani, w; Ttup o Ουμός μου LXX post ignis s. I. et exurat add. B3, quod fort. casu in archetypo intercidit, exhibent codd. Cypriani, xal έϰϰαυθήσεται LXX 3 ad loco Ierem. cf. Roenschium pag. 565 moasesi) H1, moses S ipse om. HP, sed cf. ad c. 12, 8 Esaias ipse in nouissimis diebus Lact. cum Cypriano et aliis testibus Italae (cf. Sabaterium 1382), nihil simile hoc loco neque in textu hebraico neque in LXX neque in Vulg., cf. Roenschium pay. 535, adiciendum tamen uidetur simili in sententia Is. 2, 2 esse eadem illa uerba ev ται̃ς ὲσχάταις ἡμέραις LXX, in nouissimis diebus Yulg., pariter Act. Apost. 2, 17, similia Deuter. 4, 30 Èx\' ἐσχάτῳ twv ἡμερω̃v LXX, in uouissimo tempore Vulg. 4 tuum om. SPV contra codd. Cypriani LXX Vulg. inter cor tuum et ad dominum ap. Cyprian. secundum LXX et cor seminis tui, quae uerba, cum etiam tuum post cor in SPV desit, haud scio an cum illo tuum (in BRH fort. ex Vulg. restitutum) in archetypo codicum nostrorum interciderint 5 tuum om. codd. Cypriani contra LXX et Vulg. amandatum V ad loco Deuteron. cf. Roenschium pag. 535 ///Iesus V nauue (u exp. et del. m. 1) B successor (s in ras. ex n) V 7 sede et] sedens H secundom ex secundum P3 8 istrahel B, israel S, isrt PV ad loco Iosuae cf. Roenschium pag. 536 9 qua] qug Sl, quą S2 10 quam] que V i tradidit] t (i. e. tibij S ue***rus (ntu er.) H fuit ilis V 11 siS (~ er.) S et om. S 12 iesun R de se non R de] ad H 13 de om. H tum B, tunc cett. deus om. R loquebatur] sio loquebatur B )
et idcirco etiam Moysi successit, ut ostenderetur nouam legem per Christum Iesum datam ueteri legi successuram, quae data per Moysen fuit.
nam illa carnis circumcisio caret utique ratione, quia si deus id uellet, sic a principio formasset hominem, ut praeputium non haberet: sed huius secundae circumcisionis figura erat significans nudandum esse pectus, id est aperto et simplici corde oportere nos uiuere, quoniam pars illa corporis quae circumciditur habet quandam similitudinem cordis et est pudenda.
ob hanc causam deus nudari eam iussit, ut hoc argumento nos admoneret, ne inuolutum pectus habeamus, id est ne quod pudendum facinus intra conscientiae secreta uelemus. haec est cordis circumcisio, de qua prophetae loquuntur:
quam deus a carne mortali ad animam transtulit, quae sola mansura est.