Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

secundam circumcisionem futuram esse dixit non carnis, sicut fuit prima, qua etiamnunc Iudaei utuntur, sed cordis ac spiritus, quam tradidit Christus, qui uerus Iesus fuit.

non enim propheta sic ait \'et dixit dominus ad me\\ sed \'ad Iesum\', ut ostenderet quod non de se loqueretur, sed de Christo, ad quem tum deus loquebatur.