Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
qua uirtute ac iustitia quoniam Christus instructus uenit in terram, immo uero quoniam ipse uirtus et ipse iustitia est, descendit, ut eam doceret hominemque formaret. quo magisterio ac dei legatione perfunctus ob eam ipsam uirtutem, quam simul et docuit et fecit, ab omnibus gentibus et meruit et potuit deus credi.
ergo cum magnus populus ad eum uel ob iustitiam quam docebat uel ob miracula quae faciebat subinde conflueret et praecepta eius audiret et a deo missum deique filium crederet, tum primores Iudaeorum ac sacerdotes et ira stimulati, quod ab eo tamquam peccatores increpabantur, et inuidia deprauati, quod confluente ad eum multitudine contemni se ac deseri uidebant, et, quod caput sceleris illorum fuit, stultitia et errore caecati et inmemores praeceptorum caelestium ac prophetarum coierunt aduersus eum inpiumque consilium de eo tollendo cruciandoque ceperunt: quod prophetae multo ante descripserant.