Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam cum legerent cum quanta uirtute et claritate filius dei uenturus esset e caelo, Iesum autem cernerent humilem sordidum informem, non credebant filium dei esse ignorantes duos eius aduentus a prophetis esse praedictos, primum in humilitate carnis obscurum, secundum in fortitudine maiestatis manifestum. de primo Dauid in psalmo LXXI sic ait:

descendet sicut pluuia in uellus, et orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec extollatur luna. sicut enim pluuia si descendat in uellus, animaduerti non potest, quia strepitum non facit, ita Christum in terram sine cuiusquam suspicione uenturum esse dixit, ut iustitiam doceat et pacem. Esaias quoque ita tradidit: