Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

haec cogitauerunt., et errauerant: excaecauit enim illos stultitia ipsorum et nescierunt sacramenta dei. nonne ita descripsit nefarium illud consilium ab inpiis initum contra deum, ut plane interfuisse uideatur ? atquin a Solomone qui haec cecinit usque ad id tempus quo gesta res est mille ac decem anni fuerunt.

nihil nos adfingimus, nihil addimus: habebant haec qui fecerunt, legebant in quos haec dicta sunt. sed et nunc heredes nominis ac sceleris illorum et habent et damnationem suam prophetarum uoce praedictam cottidianis lectionibus personant nec aliquando in [*](EPITOME 7 s.] c. 40. 5 quod — amplius. ) [*]( illum . ut sciamus reuerentiam illius . et probemus patientiam eius . morte turpissima condempnemus eum erit . enim (s. I. m. 2) respectus ex sermonibus illius . haec cognouerunt et errauerunt . H (add. uersus 18 et alt. i pari. uersus 20 ex \' Vulg.\') sint P contumelias (corr. m. 3) P tormenta V, quod cum habeat Epitome quoque d Cypriani cod. L m. 1 (cf. supra ad pag. 298, 2) mYpi, cf. Archiu. lexicogr. et gramm. lat. V 286; tormentis BRHSP, tormento codd. Cypriani (excepto Ll) \' Vulg:, βασάνῳ (u. 19) LXX ) [*](BRHSPVj 1 et (ante seiamus) BRHSP, ut V, codd. Cypriani,\'Vulg.\', ι̉να ϒvω̃μεv codd. LXX excepto tamen cod. Sinait. m. 1 xaX ει̉δωμεv, sed et Epitome quoque habet et probemus patientiam illius om. Bl (add. B*, sed eius pro illius) P1, add. P1 2 condemus B 3 eum] illum B 4 excaecauit RHSV, ** (ėt er.) excaecauit B, k (exp. m. 2) excauit P, etiam Cypriani cod. L et excaecauit exhibet, unde et fort. recipiendum, quamquam om. etiam Epit., sed fort. casu uel ex \'Vulg.\'; ἀπετύϕλωσε yip LXX stultitia BRSPV, malitia H, sed ex \'Vulg.\', idem Cypriani codd. et Augustin. de civit. dei XVIIc.20 (IIp.248,5), % xaxfa autdiv LXX ipsorum BRSPV cum Cypriani coda. et Augustin. ibid., illorum H, eorum Epit. ex\'Vulg.\' 5 sacramenta BRSPV, Epit., codd. Cypriani, \' Vulg.\\ mysteria H, μυστήρια Oeou (u. 22) LXX ad loco Sapientiae cf. Roenschium pag. 604 discripsit P illum B\' (illut B3, illud alia man. recentiss.) H 6 initium V uideretur R, uideba*tur (n er.) H, om. Y 7 aquin V salomone HS2P2, in utroque a ex o corr. haec add. R1 quod P1, d del. P3 8 ac] et H anni] an S fingimus H, affi\'n\'gimus 82 10 herodes V ac] et B 11 et ante habent] haec et H, om. P uocem H uoce praedictam cottidianis om. V 12 praedicta (~ m. 2) H, praedictam et Pl, et del. Ps )

341
cor suum, quae pars est et ipsa damnationis, admittunt.

increpiti ergo a Christo saepe Iudaei exprobrante illis peccata et iniustitiam et a populo paene deserti concitati sunt ad eum necandum: cuius rei audaciam dedit illis humilitas eius.

nam cum legerent cum quanta uirtute et claritate filius dei uenturus esset e caelo, Iesum autem cernerent humilem sordidum informem, non credebant filium dei esse ignorantes duos eius aduentus a prophetis esse praedictos, primum in humilitate carnis obscurum, secundum in fortitudine maiestatis manifestum. de primo Dauid in psalmo LXXI sic ait: