Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quae opera tam multa sunt, ut unus liber ad conplectenda omnia satis non sit. enumerabo igitur illa breuiter atque generatim sine ulla personarum ac locorum designatione, ut ad exponendam passionis eius crucisque rationem possim peruenire, quo iam dudum festinat oratio.

uirtutes eius fuerunt quas Apollo portentificas appellauit, quod quacumque iter faciebat, aegros ac debiles et omni morborum genere laborantes uno uerbo unoque momento reddebat incolumes, adeo ut membris omnibus capti receptis repente uiribus roborati ipsi lectulos suos reportarent, in quibus fuerant paulo ante delati.

claudis uero ac pedum uitio adflictis non modo gradiendi, sed etiam currendi dabat facultatem. tum quorum caeca lumina in altissimis tenebris erant, eorum oculos in pristinum restituebat aspectum.

mutorum quoque linguas in eloquium sermonemque soluebat item surdorum patefactis auribus insinuabat auditum, pollutos et aspersos maculis repurgabat.

et haec omnia non manibus [*](EPITOME 10-331, 8] c. 40, 2. ) [*](AUCTORES 1 columbae caudidae] \'columbae\' tantum mentionem facit Lucas, \'candidae\' Orac. Sibyll. VI 7, unde Lact. fort. sumpsit.; cf. Alexandrum ad hunc uersum. 9 Apollo] cf. pag. 319, 7. 13 lectulos] cf. Matth. 9, 6. § 7 s.] cf. Is. 35, 5 s. ) [*](BliHSPVJ 1 speciem (sed m expunx. Pir) RP edd., sed cf. figurare in c. abl Epit. 15,2; Inst. I 17, H; V 8, 2 2 exinde - operari] exinde coepit uirtutes multas V prestrigiis P, praestigiis BRS, praestigis H, praestigiiw V magis H 3 ostendant Vac caelesti] solidi V 4 pro que S canebatur P 6 illa igitur B 7 sine ulla] siu S ac] et H ad om. V exponenda H, exponeuda (~ m. 2) V 8 possim D post peruenire in mg. R1 quod V 9 ia<m)dudum (n Hł. 3) B, ian dudum RI, iSdudum V festinat oratio] festinator acies sic V eius] etiam eius H 11 genera H 12 incolomes H menbris SV 13 receptis r. repente et uiribus (re s. I. m. 2) sic H ipse H lectos B, lectulos (o ex u m. 2) R 15 aflictis B; affectis Heumannus gradientis V 16 tuui, B3, tunc H caeta V1 17 erant tenebris H resti\'tu\'ebat H* 18 sermonemquo om. R olebat S 19 iiisuabat V 20 aspersis R repuagabat H7, repugnabat V )

331
aut aliqua medella, sed uerbo ac iussione faciebat, sicut etiam Sibylla praedixerat:
  1. πάντα λόγῳ πράσσων πᾶσάν τε νόσον θεραπεύων

nec utique mirum quod uerbo faceret mirabilia, cum ipse esset dei uerbum caelesti uirtute ac potestate subnixum.

nec satis fuit quod uires inbecillis redderet, quod debilibus integritatem, quod aegris et languentibus sanitatem, nisi etiam mortuos suscitaret uelut e somno solutos ad uitamque reuocaret.

quae uidentes tunc Iudaei daemonica potentia fieri arguebant, cum omnia sic futura ut facta sunt arcanae illorum litterae continerent.