Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

illum enim prophetae adnuntiauerant — nec ullo modo poterant quae illi loquebantur intellegi, nisi fuissent uniuersa conpleta.

Venio nunc ad ipsam passionem, quae uelut obprobrium nobis obiectari solet, quod et hominem et ab hominibus insigni supplicio adfectum et cruciatum colamus, ut doceam eam ipsam passionem adeo cum magna et diuina ratione susceptam et in ea sola et uirtutem et ueritatem et sapientiam contineri.