Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
iacuerunt igitur multis saeculis, postea uero animaduersa sunt quam natiuitas Christi et passio patefecit arcana, sicut etiam uoces prophetarum. quae cum per annos mille quingentos et eo amplius lectae fuissent a populo Iudaeorum, nec tamen intellectae (sunt) nisi postquam illas Christus et uerbo et operibus interpretatus est —
illum enim prophetae adnuntiauerant — nec ullo modo poterant quae illi loquebantur intellegi, nisi fuissent uniuersa conpleta.
Venio nunc ad ipsam passionem, quae uelut obprobrium nobis obiectari solet, quod et hominem et ab hominibus insigni supplicio adfectum et cruciatum colamus, ut doceam eam ipsam passionem adeo cum magna et diuina ratione susceptam et in ea sola et uirtutem et ueritatem et sapientiam contineri.
neque enim si beatissimus in terra fuisset et per omnem uitam in summa felicitate regnasset, quisquam illum sapiens aut deum credidisset aut honore diuino dignum iudicasset: quod faciunt uerae diuinitatis expertes, qui caducas opes et fragilem potentiam et alieni beneficii bona non tantum suspiciunt, uerum etiam consecrant et scientes memoriae mortuorum deseruiunt fortunam iam extinctam colentes, quam ne uiuam quidem praesentemque sapientes colendam sibi umquam putauerunt.
nec [*]( MAIOMЄNH P, TMЄNOMЄNHN V, T€N MЄNOMЄNHN Sedulius ΦΙΙCЄTЄ S, ΦΗCЄITЄN V; de hoc usu optatiui cf. Struuium I 75 OEOÜ] er SP MЄΓΑΑΟΥΟ B, MЄΤΑΔΟΙΟ Vi μεγάλην 5i codd. Sibyll. ΠΡΟΦΙΙΤΗΝ B, ΠΡΦΤΙΝ P, ΙΙΡΟΦΗΤЄIN V Sedulius interpretatio lat. eadem in S et P). alia ap. Sedulium ad loco Sibyll. cf. Struuium 1 74 ) [*](BRHSPVj 1 latuerunt P edd. aduersaP 2 na\'ti\'uitas P2 patefacit R arcani H sicuta sic H, sic S 3 prophotx (* i. e. rum add. m. 2) S cu (initio uersus add. m.2) per cu S, tum V pro mille quingentos hoc NA • inras. H2 et] uel P 4 fuessent S populo* (% er.) S intellecta P tamen nec coni. Thilo 5 sunt add. edd. illa S 6 illud R adnuntiauerunt BHV * 9 vel V 10 et hominem — hominibus] et (sed del. m. 3) hominib. (ib. del. et corr. m. 3) P omnibus Vac insigno V 11 excruciatum P calamus V eam om. RS 12 adeo] ab eo H suscepta V 13 uiritatem Bl, corr. B1 14 omnerml B3 15 quisquam — iudicasset om. V 16 credidisse H 17 uere BHSV diuinae ueritatis P diuinitates Vac expartes V 18 bona* (m er.) H suspiciunt ed. Romana a. 1474, suscipiunt C 19 memoria S 20 quam] quod V ne om. H uiam H praesentemqu*e (a er.) B ) [*]( XVIIII. Laet. 1. ) [*]( 22 )
qua uirtute ac iustitia quoniam Christus instructus uenit in terram, immo uero quoniam ipse uirtus et ipse iustitia est, descendit, ut eam doceret hominemque formaret. quo magisterio ac dei legatione perfunctus ob eam ipsam uirtutem, quam simul et docuit et fecit, ab omnibus gentibus et meruit et potuit deus credi.
ergo cum magnus populus ad eum uel ob iustitiam quam docebat uel ob miracula quae faciebat subinde conflueret et praecepta eius audiret et a deo missum deique filium crederet, tum primores Iudaeorum ac sacerdotes et ira stimulati, quod ab eo tamquam peccatores increpabantur, et inuidia deprauati, quod confluente ad eum multitudine contemni se ac deseri uidebant, et, quod caput sceleris illorum fuit, stultitia et errore caecati et inmemores praeceptorum caelestium ac prophetarum coierunt aduersus eum inpiumque consilium de eo tollendo cruciandoque ceperunt: quod prophetae multo ante descripserant.