Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
iacuerunt igitur multis saeculis, postea uero animaduersa sunt quam natiuitas Christi et passio patefecit arcana, sicut etiam uoces prophetarum. quae cum per annos mille quingentos et eo amplius lectae fuissent a populo Iudaeorum, nec tamen intellectae (sunt) nisi postquam illas Christus et uerbo et operibus interpretatus est —
illum enim prophetae adnuntiauerant — nec ullo modo poterant quae illi loquebantur intellegi, nisi fuissent uniuersa conpleta.