Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quod profecto non putabit qui Ciceronem Varronemque legerit aliosque ueteres, qui Erythraeam Sibyllam ceterasque commemorant, quarum ex libris ista exempla proferimus: qui auctores ante obierunt quam Christus secundum carnem nasceretur.
uerum non dubito quin illa carmina prioribus temporibus pro deliramentis habita sint, cum ea nemo intellegeret, denuntiabant enim monstruosa quaedam miracula, quorum nec ratio nec tempus nec auctor designabatur.
denique Erythraea fore ait ut diceretur insana et mendax. ait enim:
[*](AUCTORES 3 Ciceronem] de diu. I 18, 34 (Sibulla Erytbraea); cf. II 54. Varroncmqup] cf. pag. 20, 9. 12 ss.] III 814 ss. ) [*](EXPILATORES 12ss J Sedulius (cf. Montefalconium ibid.pag.246). BRHSPVJ 1 testiminis B\\ testimonis B2, testiuioum B3 aiunt Bl ut uid. (corr. Bi) S, Wiant H2 2 sibyllae P conficta S atque eonposita om. H 3 quid V profectio V putauit V sceronem V 4 ceterosque F1 6 ob / \'/ierunt (2 uel 3 litt. er.) H, obver ex oner P1 ante post obtor s. 1 P3 7 \'temporibus\' B*, temporalibus 8., al del. 82 8 deliramento ut uid. Bl, in ras. corr. BJ, delirameuto (pr. e ex i m. 2) P, delorameutis H sunt S ea uemo cum intellegeret S 9 denuntia\'ba\'nt jB3 enim om. H monstruosa. (t er.) B, monstrosa RS, monstru\'o\'sa P 10 autor II designabitur S denique (i ex e m. 2) B erytream H 11 ut1 R1 insan.a (1 er.) H et om. S ait enim et uerftus graecos om. H 12 CIBVAAA S, CIВΥΑΑ\'M\' Plf, CVBIAAAN Sedulius 13 MЄNOMЄNIIN B, MAINOMCIIN S, MAliNOMCNII P, MAINO- MCNIIiNN V ΨЄΥCTPЄIAN B, ΨЄΥCIЄPAN, sed V addidit rubro scriptum man. recetUiss. R, ΨЄCTЄIPAN S, ΨЄICTPIAN V Sedulius CIIAN B, CI (sed dcl. m. 1) ЄIIAN S, ὲπήν uel ὲπ\' ήν codd. Sibyll. os] A€ P ł\'C- NIHC B, rCNNTAI V, rCNCTAl Sedulius 14 TIINIKA B cum codd. Sibyll., tum (cf. interpretat. lat. in SP tunc demum reminiscentur mei) NIKA R, IINIKA SPV Sedulius, ήνἰϰα Stnmius, opusc. I 75 MCNMIIN P ποιήσετε codd. quidam Sibyll., alii ποιήσουι; ΠΟΙΙΙCONTЄ B, ΠΟΙΙΙCATЄ RP, HOHICTЄ S, HONCTHTAI V, IIOICCTIITAI Sedulius; ποιήσεται Struuius v KOVKCTI B cum codd. Sibyll., OKCTI S, KЄΥΚЄTI P, KAIOVKCTI V Sedulius; ούϰέτι Struuius μ\' ούδεὶς ] MOV S, MOVACIC P, MЄΟΥΔЄIC V Sedulius, ό\' oaoelt codd. quid. deterior. Sibyll. 15 MAINOMCNH S, )
- φήσουσι Σιβλλην
- μαινομένην, ψευστείραν· ἐπὰν δὲ γένηται ἅπαντα,
- τηνίκα μου μνήμην ποιήσετε κοὐκέτι μ᾽ οὐδεὶς
- μαινομένην φήσειε, θεοῦ μεγάλοιο προφῆτιν
.
iacuerunt igitur multis saeculis, postea uero animaduersa sunt quam natiuitas Christi et passio patefecit arcana, sicut etiam uoces prophetarum. quae cum per annos mille quingentos et eo amplius lectae fuissent a populo Iudaeorum, nec tamen intellectae (sunt) nisi postquam illas Christus et uerbo et operibus interpretatus est —
illum enim prophetae adnuntiauerant — nec ullo modo poterant quae illi loquebantur intellegi, nisi fuissent uniuersa conpleta.