Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quod profecto non putabit qui Ciceronem Varronemque legerit aliosque ueteres, qui Erythraeam Sibyllam ceterasque commemorant, quarum ex libris ista exempla proferimus: qui auctores ante obierunt quam Christus secundum carnem nasceretur.

uerum non dubito quin illa carmina prioribus temporibus pro deliramentis habita sint, cum ea nemo intellegeret, denuntiabant enim monstruosa quaedam miracula, quorum nec ratio nec tempus nec auctor designabatur.