Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
idem secessurus orandi gratia, sicut solebat, in montem praecepit discipulis, ut nauiculam sumerent seque praecederent. atque illi urguente iam uespera profecti contrario uento laborare coeperunt.
cumque iam medium fretum tenerent, tum pedibus mare ingressus consecutus est eos tamquam in solido gradiens, non ut poetae Orionem mentiuntur in pelago incedentem, qui demersa corporis parte umero supereminet undas.
et rursus cum obdormisset in naui ac uentus usque ad extremum periculum saeuire coepisset, excitatus e somno silere uentum protinus iussit et fluctus qui maximi ferebantur conquiescere: statimque sub uerbo eius tranquillitas insecuta est.
mentiuntur fortasse litterae sanctae docentes tantam fuisse in eo potestatem, ut imperio suo cogeret uentos obsequi, maria seruire, morbos cedere, inferos oboedire.