Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
idem secessurus orandi gratia, sicut solebat, in montem praecepit discipulis, ut nauiculam sumerent seque praecederent. atque illi urguente iam uespera profecti contrario uento laborare coeperunt.
cumque iam medium fretum tenerent, tum pedibus mare ingressus consecutus est eos tamquam in solido gradiens, non ut poetae Orionem mentiuntur in pelago incedentem, qui demersa corporis parte umero supereminet undas.