Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quaero igitur quid hic potuerit ars magica moliri, cuius peritia nihil aliut quam ad circumscribendos oculos ualet.

idem secessurus orandi gratia, sicut solebat, in montem praecepit discipulis, ut nauiculam sumerent seque praecederent. atque illi urguente iam uespera profecti contrario uento laborare coeperunt.