Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

at id futurum Sibylla cecinerat olim, cuius uersus tales feruntur:

  1. ἐκ τ\' ἄρτων ἅμα πέντε καὶ ἰχθύος εἰναλίοιο
  2. ἀνδρῶν χιλιάδας ἐν ἐρήμῳ πέντε κορέσσει
  3. καὶ τὰ περισσεύοντα λαβὼν μετὰ κλάσματα πάντα,
  4. δώδεκα πληρώσει κοφίνους εἰς ἐλπίδα λαῶν
  5. .
I* t\' aptwv άμα πέντε ϰαὶ ἰχθύος εἰναλίοιο ἀνδρω̃ν χιλιάδας ev wevte ϰορέσσει xai xa ρερισσεύοντα λαβὼν μετὰ ϰλάσματα πάντα δώδεϰα πληρώσει ϰοϕίνους et ὲλπίδα λαω̃ν. [*](AUCTORES 9 ss.] VIII 275 ss. ) [*]( \'EXPLLATORES 9 ss.] Sedulius (cf. Montefaleonium ibid.). ) [*](BRHSPVJ 1 peras RPar habere se H 2 distributam ont. B dum R, cum cett. et edd. 4 augeba\'n\'tur H7, augebant P 5 apponi V edd. saturati P1, corr. Pa quinque in mg. H1 6 hominum milia RHSP de om. RP 7 impleri S 8 ad Bpt, corr. P3, aut V at id futurum — feruntur et uersus graecos om. H caecinerit Bl, -at corr. B7 feruntur] fnerunt R 9 ε̌ϰ τ\'] sx o\' codd.Sibyll. ЄΞ. APTQiN Sedulim INAAЄIOIO B ICAl ЄIC IIЄNTЄ APTQN OMO? ICAIl ΧΘΥΩΑΑΑΙΤΙΩΝ S, KAI (add. m. 3) ЄΚΓ (exp. m. 1 ?) ΑΡΤΩΝΑΜΑ nilNTII ΚΑΙΙΧΘΥΗCΙΝΑΑΙΟΥC P, ЄΚΓΙΑΡΤΩΝ- ΔΜΔΠЄNTЄΚΑΙΙΧΘ (8 ex O? m.2) ΥЄCINAA . IOIC V IXeiCCIN AAIOIC Sedulius ἰχθύος εἰναλἰοιο Lact. cum codd. antiquioris recensionis Sibyll. HMQV; ἰχθύων ἀλἰοιο uel ἰχθυαλἰοιο (ἰχθιαλ-, ἰχθαλ-) rell. codd. 10 XCI- AIAAAC BR 6PIIMQ BR, HPCMO P, ЄPIIMO V Sedulius nHNTH P KOP£CCI BP Sedulius, KOPЄCЄI (alt. € ex C m. 2) V ΑΝΘΡΩΙΙΩΝ- XIAIAAACnCNTC ЄNЄΡΗΜΩ KOPЄCЄI . S 11 \'TЄPICCЄΥЄNTA B, IIЄPICCΕΥ . ΩΝΤΑ Sedulius περισσεύοντα Lact. cum codd. HMQV (περιττ-) Sibyll., rell. περισσεύσσντα uel περισσεύματα AABQIN R, AARQ V, AARQ Sedulius μετὰ] tote codd. Sibyll. HMQV, fya rell KAACMATi V, KAACMATA Sedulius r.&*Ta om. V Sedulius ΙΥCVΝΑΧΘЄΝΤΑΠЄPICCЄVΘЄNTAKAACΜΑΤΑΠΝΝ (extrem. N del.) TA S, ΚΑΙΤΑΠΗΡΙCΗΥΟΝ TAAARO me eAKACMATA (om r.dvzct) P cf. interpretat. lat. in P et ap. Sedulium hanc et quae superfuerunt f-rint Sedul.) frusta tollens (tollens frusta Sedul.) duodecim eqs., in S hanc et collectis reliquis fragminum omnium duodecim eqs. 12 AQ- A€RA V IIAЄΡΩCEI B, ΙΙΑΝΡΩCЄI S, ΙΙΑΗΡΩCI V, IJAIIPOCI Sedulius ΚΟΦЄΙΝΟΥΟ B, ΡΟΦΙΝΟΥC V, ΚΟΦΥΝΟΥCSedulius €ICI B, IC Sedulius CAniAOC S AAAQN V, AAON Sedulius AOAHKAnANPOCIKO ΦΙΝΟΙC ЄICΤΑΡΙΔΑΑΑΑΩΝ P interpretationes lat. simillimae in P et ap. Sedulium, in nonnullis discrepat quae est in S ad loco Sibyll. cf. Struuium, opusc. 171 )
334

quaero igitur quid hic potuerit ars magica moliri, cuius peritia nihil aliut quam ad circumscribendos oculos ualet.

idem secessurus orandi gratia, sicut solebat, in montem praecepit discipulis, ut nauiculam sumerent seque praecederent. atque illi urguente iam uespera profecti contrario uento laborare coeperunt.

cumque iam medium fretum tenerent, tum pedibus mare ingressus consecutus est eos tamquam in solido gradiens, non ut poetae Orionem mentiuntur in pelago incedentem, qui demersa corporis parte umero supereminet undas.

et rursus cum obdormisset in naui ac uentus usque ad extremum periculum saeuire coepisset, excitatus e somno silere uentum protinus iussit et fluctus qui maximi ferebantur conquiescere: statimque sub uerbo eius tranquillitas insecuta est.

mentiuntur fortasse litterae sanctae docentes tantam fuisse in eo potestatem, ut imperio suo cogeret uentos obsequi, maria seruire, morbos cedere, inferos oboedire.