Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nec satis fuit quod uires inbecillis redderet, quod debilibus integritatem, quod aegris et languentibus sanitatem, nisi etiam mortuos suscitaret uelut e somno solutos ad uitamque reuocaret.
quae uidentes tunc Iudaei daemonica potentia fieri arguebant, cum omnia sic futura ut facta sunt arcanae illorum litterae continerent.