Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Quoniam de secunda natiuitate diximus, qua se hominibus in carne monstrauit, ueniamus ad opera illa miranda, quae cum essent caelestis indicia uirtutis, magum Iudaei putauerunt.

cum primum coepit adolescere, tinctus est ab Iohanne propheta in Iordane flumine, ut lauacro spiritali peccata non sua, quae utique non habebat, sed carnis quam gerebat aboleret, ut quemadmodum Iudaeos suscepta circumcisione, sic etiam gentes baptismo id est purifici roris perfusione saluaret.

tum uox audita de caelo est: filius meus es tu, ego hodie genui te. quae uox aput Dauid praedicta inuenitur. et descendit [*](EPITOME 11—13. 330, 2-4] c. 40, 1. ) [*](AUCTORES 14 ss.] Luc. 3, 21 s. 18-20] locus ex Luc. 3, 22 et Ps. 2, 7 conflatus; quod apud alios quoque factum esse ostendunt Sabaterius III 275, Roenschius pag. 614, Otto ad Iustin. dialog. c. Tryphone 316 D (ed. III pag. 325). ) [*](BRHSPVJ 2 deus unus V oporteret V 3 se om. H seuasset H do P\', dos P3, dš V 6 suum om. R ab eo] habeo H iulustraturus BP, inlustraudum H 7 ueueraret Bl, corr. B2 separaret B\' (t erasum restituit B3) HP qui\'a\' B3 8 et quia nihil sibi H mandivtum B 9 summum H 10 iudici V 11 qua se] quae H 12 ueniaiu H illa opera S mi**randa (se er.) S perq: (~~ m. 3) cum essent ca caelestis P 13 tum V magnum SaTV putauerunt iudwei (W m. 3) B 14 a BHS propheta om. V 15 in om. B iordano BR™ lacro R non om. B 16 gestabat B, habebat H ablueret B, sed cf. III26, 9 18 baptisumo (si er.) P tunc HSP 19 audita de caelo est BHSP, de caelo audita est BY, sed fort. secundum Vulg. de caelo facta est; ϕωνὴν ὲξ oupavou yeWaOat Luc. 20 ad loco Lucae cf. Roenschium pag. 614 uox om. V praedicata aput dauid B praedicata BRH et om. V )

330
super eum spiritus dei formatus in specie columbae candidae.

exinde maximas uirtutes coepit operari, non praestrigiis magicis, quae nihil ueri ac solidi ostentant, sed ui ac potestate caelesti: quae iam pridem prophetis nuntiantibus canebantur.