Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
haec est domus fidelis, hoc inmortale templum, in quo si quis non sacrificauerit, inmortalitatis praemium non habebit.
cums templi et magni et aeterni quoniam Christus fabricator fuit, idem necesse est habeat in eo sacerdotium sempiternum, nec potest nisi per eum qui constituit ad templum et ad conspectum dei perueniri.
Dauid in psalmo CVIIII id ipsum docet dicens: ante luciferum genui te. iurauit dominus et non paenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum.
item in Basilion libro primo: et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia quae sunt in corde meo faciet, et aedificabo ei domum fidelem, et transibit in conspectu meo omnibus diebus.
quis autem futurus esset cui deus aeternum sacerdotium pollicebatur, Zacharias etiam nomine posito apertissime docuit. sic enim dixit: et ostendit mihi dominus Iesum sacerdotem [*](A UCTORES 6s. (sacerdotium sempiternum). 14 s.] Cyprian. pag. 50,13. 9] Ps. 109, 3 s.; cf. Cyprian. pag. 50, 15. 11] 1 Reg. (I Sam.) 2, 35; cf. Cyprian. pag. 50, 18. 17] Zach. 3, 1-8; hunc locum non totum certe ex Cypriano pag. 78, 16, qui habet tantummodo uersus 1 et 3s. atque in eis nonnulla alia iuterpretatioue exhibita, sumpsit; pars uersus 7 redit pag. 328,8. ) [*](B(G)HRSPV] 1 constituet H 2 dei ueram B, idem in G fuisse uestigia et spatia indicant ueri ex ueram sic B2 4 haberet V 5 et (ante magui) om. BG et (ante aeterui) s. I. BP in (f)(ab]ricator (fuit) i(d)[ e]m ne desinit codicis G pag. 82 (58) 6 idem] quidem H sacerdot\'i\'um 82 7 constitui H ad templum et ad] templum aditum templum et ad H, ad (sed del. m. 3) templum ad P 8 perueniri (alt. i ex e m. 2) S dauit B C & VIII R, CVIH HV, recte? cf. Cypriani cod. L centesimo octauo ipsud P1, corr. P3 9 iurabit V dominus RHP cum Cypriani codd.(exc.M) et Vulg., xupiot LXX; deus (ds SV) BSV 10 aeternum] aeternum secundum ordinem melchisedech V cum Psalmo et Cypriano ad lac. Psalmi cf. Roenschium pag. 593 11 basilio P primo om. S, in ras. V 13 faciet BHV cum codd. Cypriani et Vulg., ποιἠσει LXX; faciat RSP 14 in conspectu meo C, in conspectu christorum meorum Cyprian., ἐvώπιοv χριστοὕ μοv LXX, coram christo meo Vtdg. ad locum Reg. cf. Roenschium pag. 538 15 cuius Bl, corr. B3 aeternus (s exp. et - add. m. 2) S, aeteruu* (s er., - add. m. 3) P zacarias B, zaccharias RV 16 sic euim dixit om. B 17 dominus BRHP et Vulg., xύριος LXX; dominus deus SV iesun Rr, corr. R2 )