Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quomodo autem et cum quibus mandatis a deo mitteretur in terram, declarauit spiritus dei per prophetam docens futurum ut cum uoluntatem summi patris fideliter et constanter inplesset, acciperet iudicium atque imperium sempiternum.

si in uiis meis inquit ambulaueris et praecepta mea seruaueris, tu iudicabis domum meam. quae fuerint uiae dei et quae praecepta eius, nec ambiguum nec obscurum est.

deus enim cum uideret malitiam et falsorum deorum cultus per orbem terrae ita inualuisse, ut iam nomen eius ex hominum memoria fuisset paene sublatum — siquidem Iudaei quoque, quibus solis arcanum dei creditum fuerat, relicto deo uiuo ad colenda figmenta inretiti daemonum fraudibus aberrassent nec increpiti per prophetas reuerti ad deum uellent —, filium suum principem angelorum legauit ad homines, ut eos conuerteret ab inpiis et uanis cultibus ad cognoscendum et colendum deum uerum, item ut eorum mentes a stultitia ad sapientiam, ab iniquitate ad iustitiae opera traduceret.

hae sunt uiae dei in quibus eum ambulare praecepit, haec praecepta quae [*](AUCTORES 8] cf. pag. 326,12. ) [*](BRIISPVJ 1 est om. B parra\'ret P3 sic Sl, sictrt1 P3 2 igi S, \'igni\' P2 ambu**reretur (la. er.) H, ambureretur (pr. r ex 1 m. 2) S cruciamenta H7 referret B\', pefr\'ferret B1 3 et om. H 4 extracto P1, corr. P3 torreus enii us=tum V et om. HPV 5 cum om. H qui- (bus) B 6 terra R declara(ui)t B profe(tamdoc)ens B dicens V 7 ut] et H u(olun)tatem B fi<delite)r B et] ac R c(ons)tanter B, constant ( m. 2) S 8 sempiternu Cu ex a m. 2) H 9 seruaberis H 10 iudicaberis S fuerunt ( r S) BRS 11 et om. H eius om. R ambigium Vac 13 rper orbem1 B3 iam] etiam BP 14 fuisset om. P sublatum] aboleretur P ut siquidem V quoque om. H 15 relict* (ñ er.) sic S \'dõ\' P3 18 principem angelorum om. BP 19 coguoscendum et colendum BPH, agnoscendum R, cognoscendum SV 20 ante item eras. item ut duorum P mentes eorum R ab (ante stuItitia) HSP, a4 V 21 \'ad\' P3 operam duceret S haec RHSP1, c del. P3 22 praecepit haec om. P )

329
seruanda mandauit. ille uero exhibuit deo fidem: docuit enim quod unus deus sit eumque solum coli oportere, nec umquam se ipse deum dixit, quia non seruasset fidem, si missus ut deos tolleret et unum adsereret, induceret alium praeter unum.

hoc erat non de uno deo facere praeconium nec eius qui miserat, sed suum proprium negotium gerere ac se ab eo quem inlustratum uenerat separare.

propterea quia tam fidelis extitit, quia sibi nihil prorsus adsumpsit, ut mandata mittentis inpleret, et sacerdotis perpetui dignitatem et regis summi honorem et iudicis potestatem et dei nomen accepit.

Quoniam de secunda natiuitate diximus, qua se hominibus in carne monstrauit, ueniamus ad opera illa miranda, quae cum essent caelestis indicia uirtutis, magum Iudaei putauerunt.

cum primum coepit adolescere, tinctus est ab Iohanne propheta in Iordane flumine, ut lauacro spiritali peccata non sua, quae utique non habebat, sed carnis quam gerebat aboleret, ut quemadmodum Iudaeos suscepta circumcisione, sic etiam gentes baptismo id est purifici roris perfusione saluaret.

tum uox audita de caelo est: filius meus es tu, ego hodie genui te. quae uox aput Dauid praedicta inuenitur. et descendit [*](EPITOME 11—13. 330, 2-4] c. 40, 1. ) [*](AUCTORES 14 ss.] Luc. 3, 21 s. 18-20] locus ex Luc. 3, 22 et Ps. 2, 7 conflatus; quod apud alios quoque factum esse ostendunt Sabaterius III 275, Roenschius pag. 614, Otto ad Iustin. dialog. c. Tryphone 316 D (ed. III pag. 325). ) [*](BRHSPVJ 2 deus unus V oporteret V 3 se om. H seuasset H do P\', dos P3, dš V 6 suum om. R ab eo] habeo H iulustraturus BP, inlustraudum H 7 ueueraret Bl, corr. B2 separaret B\' (t erasum restituit B3) HP qui\'a\' B3 8 et quia nihil sibi H mandivtum B 9 summum H 10 iudici V 11 qua se] quae H 12 ueniaiu H illa opera S mi**randa (se er.) S perq: (~~ m. 3) cum essent ca caelestis P 13 tum V magnum SaTV putauerunt iudwei (W m. 3) B 14 a BHS propheta om. V 15 in om. B iordano BR™ lacro R non om. B 16 gestabat B, habebat H ablueret B, sed cf. III26, 9 18 baptisumo (si er.) P tunc HSP 19 audita de caelo est BHSP, de caelo audita est BY, sed fort. secundum Vulg. de caelo facta est; ϕωνὴν ὲξ oupavou yeWaOat Luc. 20 ad loco Lucae cf. Roenschium pag. 614 uox om. V praedicata aput dauid B praedicata BRH et om. V )

330
super eum spiritus dei formatus in specie columbae candidae.

exinde maximas uirtutes coepit operari, non praestrigiis magicis, quae nihil ueri ac solidi ostentant, sed ui ac potestate caelesti: quae iam pridem prophetis nuntiantibus canebantur.

quae opera tam multa sunt, ut unus liber ad conplectenda omnia satis non sit. enumerabo igitur illa breuiter atque generatim sine ulla personarum ac locorum designatione, ut ad exponendam passionis eius crucisque rationem possim peruenire, quo iam dudum festinat oratio.