Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed illi rursus eodem modo falsi deceptique sunt putantes haec de Iesu esse dicta filio Naue, qui successor Moysi fuit, aut de sacerdote Iesu filio Iosedech: in quos nihil congruit eorum quae propheta narrauit.
non enim sorditati umquam illi fuerunt, cum alter eorum potentissimus princeps fuisset, alter sacerdos, aut perpessi sunt aliquid aduersi, ut tamquam titio eiectus ex igni putarentur, aut aliquando in conspectu dei et angelorum steterunt aut propheta de praeteritis loquebatur potius quam futuris.
locutus est igitur de Iesu filio dei, ut ostenderet eum primo in humilitate et carne uenturum. [*](BRHSPVJ 1 iesu RP VulfJ., iesus B, ihs HSV, \'Ιησου̃ LXX except. ϊησους cod. Vatic. magmhe (n er.) B, magne V ad loco Zachariae cf. Roenschium pag. 580 2 tunc H 3 uefarias V at quia S +abeo (h er.) H 4 quod P1, d del. P2 quo Zacharias] cozacharias H za∗cariiis (c cr.) B, zaccharias li ad om. H 5 imperii1 B tiberi BXH, om. R, tiberii\' B3, tiberii SPV Iesus om. R crucifixus P 6 Darii et Alexandri C, Cyri et Artaxerxi Volkmannus, obseru. misc. 1872 pag. 14; an Darii et Cyri (cf. Sulpic. Seu. Chron. 119,4 post Dariiuu Medum ... Cyrus uno et triginta annis rerum potitus est)? nisi rectius Cyri et Darii, cf. Theophil. ad AtUolyc. 133 A (cf. Lact. I 23, 2 et ad IV 5, 6) riYOVEV (sc. Σολων) ϰατὰ tou; χρόνους Κύρου ϰαὶ Δαρεὶου τών βασιλέων, xata tov jrpovov Zϰχαρὶου tou προειρημένου προϕήου; cf. etiam \'Cyprian.\' de ptvsch. comput. c. 13. 16, III p. 260. 263, et interpolationem codicis Fuldensis Tertull. Apolog. c. 19, I p. 188, Cyri enim et Darii regno fuit Zacharias post p adoleuit add. temporibus B2 aetatem B 8 prorsus V su(nt)utalltes (p m. 3) B 9 <deie)su B iesu H2 filium H na(ue) B successor fuit] successerat H mosi S fuit moysi P 10 iessei Bl, iossedec B2, iosedec R, sedec H quo P 11 illi umquam B, illi umquamquam, exp. m.l? P 12 princeps] rex H fuerit P 13 perpessi suntj perpessis S ut] aut H 14 eiectus (i ex 1) S, ei\'i\'ectus P 16 de futuris H est om. V igitur om. R 17 ostelideTet P2 carne] a carne H esse uenturum edd. )
quomodo autem et cum quibus mandatis a deo mitteretur in terram, declarauit spiritus dei per prophetam docens futurum ut cum uoluntatem summi patris fideliter et constanter inplesset, acciperet iudicium atque imperium sempiternum.
si in uiis meis inquit ambulaueris et praecepta mea seruaueris, tu iudicabis domum meam. quae fuerint uiae dei et quae praecepta eius, nec ambiguum nec obscurum est.