Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quis non igitur captos mentibus tum fuisse Iudaeos arbitretur, qui cum haec et legerent et audirent, nefandas manus deo suo intulerunt?

atquin ab eo tempore quo Zacharias fuit usque ad annum quintum decimum imperii Tiberi Caesaris, quo Iesus fixus est, prope quingenti anni numerantur, siquidem Darii et Alexandri adoleuit aetate, qui fuerunt non multo post quam Tarquinius Superbus exactus est.

sed illi rursus eodem modo falsi deceptique sunt putantes haec de Iesu esse dicta filio Naue, qui successor Moysi fuit, aut de sacerdote Iesu filio Iosedech: in quos nihil congruit eorum quae propheta narrauit.

non enim sorditati umquam illi fuerunt, cum alter eorum potentissimus princeps fuisset, alter sacerdos, aut perpessi sunt aliquid aduersi, ut tamquam titio eiectus ex igni putarentur, aut aliquando in conspectu dei et angelorum steterunt aut propheta de praeteritis loquebatur potius quam futuris.