Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
deinde, quod numquam filius dei dictus est, sed filius Dauid, et domus quam aedificauit non est fidem consecuta sicut ecclesia, quae est uerum templum dei, quod non in parietibus est, sed in corde ac fide hominum qui credunt in eum ac uocantur fideles: illut uero Solomonium templum quia manu factum est, manu cecidit.
denique pater eius in psalmo CXXVI de operibus filii sui prophetauit hoc modo: si dominus non aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui illam aedificauerunt: si dominus non custodierit ciuitatem, in uacuum uigilauit qui eam custodiuit.