Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
prophetae uero de eo loquebantur qui tum nasceretur, postquam Dauid cum patribus suis requieuisset. praeterea Solomonis imperium perpetuum non fuit: annis enim quadraginta regnauit.
deinde, quod numquam filius dei dictus est, sed filius Dauid, et domus quam aedificauit non est fidem consecuta sicut ecclesia, quae est uerum templum dei, quod non in parietibus est, sed in corde ac fide hominum qui credunt in eum ac uocantur fideles: illut uero Solomonium templum quia manu factum est, manu cecidit.