Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
primo uersu uerum quidem dixit, sed argute consultorem fefellit sacramentum ueritatis penitus nescientem: uidetur enim negasse illum deum. sed cum fatetur secundum carnem fuisse mortalem, quod etiam nos praedicamus, consequens est ut secundum spiritum deus fuerit, quod nos adfirmamus.
quid enim fuerat necesse carnis facere mentionem, cum satis esset dicere fuisse mortalem? sed ueritate pressus negare non potuit quemadmodum se res haberet, sicut illut, quod ait sapientem fuisse.
quid ad hoc, o Apollo, respondes? si sapiens fuit, ergo doctrina eius sapientia est nec ulla alia, et sapientes qui secuntur nec ulli alii. cur igitur uulgo pro stultis et uanis et ineptis habemur, qui sectamur magistrum etiam ipsorum deorum confessione sapientem?
nam quod ait portentifica illum opera fecisse, quo maxime diuinitatis fidem meruit, adsentiri nobis iam uidetur, cum dicit eadem quibus nos gloriamur.
sed colligit se tamen et ad daemoniacas fraudes redit. cum enim uerum necessitate dixisset, iam deorum ac sui proditor uidebatur, nisi quod ab eo ueritas expresserat, mendacio fallente (obs)curasset. ait ergo illum fecisse quidem opera miranda, uerum non diuina uirtute, sed magica.
quid mirum, si hoc [*](ΓΩΜΦΩCЄIC v, ΓΟΜΦΩCЄIC Sedulius CKOAOnilCCI B, CΚΟΑΟΠΙCCI SP, CKOAineCI V Sedulius ΠΚΡΝ|NЄN Bl, nKPHNINCN, sed N€N tkl., sic II corr. B3 ANЄΠΛΠCЄ Sedulius, ANЄΠΛЄCЄ (H m. 3) B, ANЄΠΑΝC R, AN\' ЄΠΑϒCЄ S, AIIACCC P, ANЄΠΑΗC∈ V T∈A∈ΑΥΤΗΝ V iyntofothise . colopessi picrena nepese caestem H interprehit. lat. in mg. inf. add. B3; communis in SP et ap. Sedulium ) [*](BRHSPVj 1 uersu om. P argu*te (1 tr.) S, arguto V 2 uescientem pi, pr. c del. P3 uegasse] negasse se V 3 fateretur BH 4 est om. V 5 deus fuerit om. H G dicere fuisse] fuisse (sed eras. ex &) V 8 se ex si S2 sicuti1 H2, sic S ait] ut S 9 qui (1 ras. ex o) H S ad bis R opollo B, o apollo V, apollo rell. respondens HVar 10 aliena H sequuntur HSP 11 nec ulli] nulli R cur] cur id H et (ante uanis) om. H 12 sectamur] sectaiuque V confessionem HarPl, m del. P3 14 adsentire H 15 eadem] ea B 16 collegit B demonicas SPV tum H 17 uerum] earum V necessitatfi H iam] etiam R 18 fallente (a ex e m. 2) R 19 obscurasset scripsi, curasset BRHSV, celasset P edd., furasset coni. Hartelius quidem fecisse H quidem om. P 20 uirtute* (8 er.) S hoc om. V )
propterea Dauid, quem praeter ceteros prophetas uel maxime legunt, in psalmo XXVII sic eos damnat: redde illis retributionem eorum, quoniam non intellexerunt in operibus domini. ex huius ipsius domo Christum generatuiri secundum carnem et ipse Dauid et alii prophetae adnuntiauerunt.
aput Esaiam ita scriptum est: et erit in illa die radix Iesse et qui exsurget principari in nationes: in eum gentes sperabunt et erit requies eius in honore.