Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
primo uersu uerum quidem dixit, sed argute consultorem fefellit sacramentum ueritatis penitus nescientem: uidetur enim negasse illum deum. sed cum fatetur secundum carnem fuisse mortalem, quod etiam nos praedicamus, consequens est ut secundum spiritum deus fuerit, quod nos adfirmamus.
quid enim fuerat necesse carnis facere mentionem, cum satis esset dicere fuisse mortalem? sed ueritate pressus negare non potuit quemadmodum se res haberet, sicut illut, quod ait sapientem fuisse.